 
 Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
 Transkription
Transkription
	 	 	 
	 Ausfertigungen
Ausfertigungen
	 	 	 
	 Drucke
Drucke
	 	 	 
	 Literatur
Literatur
	 	 	 
	 Inhalt
Inhalt
	 	 	 
	 Theatrum Europaeum (1621-12-31)
Theatrum Europaeum (1621-12-31)
	 	 	 
| 1621 XII 31 Friedensvertrag von Nikolsburg Oesterreich, Siebenbürgen | 
| Seite 11 von 11   | |
  
De pace transacta et stabilita Serenissi[mum] PoloniæRegem sua M[ajes]tas 
  
 certificabit et requiret, ut inter Eun[dem] et Do[minum] Principem Regna 
  
 item et Provincias bona et fida Vicinitas Conservetur Dum modo 
  
 et Do[minus] Princeps sese debitè accomodare studeat. 
  
 Quod si Confinia et Arces Do[mino] Principi per suam M[ajes]t[a]tem Concessæ 
  
 aliqua restauratione et reædificatione opus habuerint, sua M[ajes]tas 
  
 per dictum Do[minum] Principem requisita Commissarios ad illa 
  
 perlustranda mittet; ac si qua ædificatio in ijsdem necessaria 
  
 Comperta fuerit ad relationem et Informationem Eorun[dem] Co- 
  
 mmissariorum sumptus necessarios Eidem Do[mino] Principi 
  
 subministrare curabit. 
  
 Nos itaque quibus a natura instituto N[ost]ro nihil charius potiusque un- 
  
 quam fuit quam saluti et tranquilitati populor[um] Nobis divi- 
  
 nitus Commissorum consulere præscriptos universos et singulos 
  
 Articulos, ac omnia et singula in eis contenta ex certa n[ost]ra scien- 
  
 tia et animo bene deliberato acceptamus approbamus rati- 
  
 ficamus et confirmamus. Assecurantes sæpedictam Sac[rissimam]. Cæs[aream] 
  
 Regiamq[ue] M[ajes]t[a]tem eiusque successores legitimos Hungariæ <et> Bohemiæ 
  
 Reges in verbo N[ost]ro Principali et bona fide Christiana quod 
  
 præscriptos Universos Art[icu]los in omnibus suis punctis et clausu- 
  
 lis, tam Nos ipsi observabimus, quam etiam per alios subdi- 
  
 tos N[ost]ros, cuiuscunque Status et Conditionis sint observari fa- 
  
 ciemus. Ad quod observan[dum] etiam Successores N[ost]ros le- 
  
 gitimos, quos v[ideli]cet Transactio i<st>a concernere dignoscitur, 
  
 obligatos esse volumus, Harum Nostrarum manus n[ost]ræ 
  
 Roboratarum vigore et testimonio litera[rum] Mediante. 
  
 Datu[m] in Libera Civitate Zakolcza die sexta Mensis Januarij 
  
 Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Vigesimo Secundo. 
  
 Gabriel m.p.  
Stephanus Kowachoczy m.p.
mp
| Seite 11 von 11   | 

 
                    
                        



 zurück
 zurück nach oben
 nach oben
